# Opera geometrica 191

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/191

DE MOTV AQVARVM. * Am verò & de aquis aliquam huic libello contemplationem in serere non erit inconueniens: aquis enim pręceteris corporibus sublunaribus adèo peculiaris, & cognatus videtur motus, vt ferè nunquam quiescant. Omitto magnum illum nutantis maris motum; Prętereo etiam omnem fluminum, aquarumque currentium tum mensuram, tum vsum, quarum omnis doctrina reperta primum fuit ab Abbate Benedicto Castellio praeceptore meo. Scripsit ille scientiam suam, & illam non solum demonstratione, verum etiam opere confirmauit, maxima cum Principum & populorum vtilitate, maiore cum admiratione phylosophorum. Extat illius liber, vere aureus. Nos minuta quaedam, & plerumque inutilia, non tamen penitus incuriosa circa hanc materiam prosequemur. Supponimus. Aquas violentèr erumpentes in ipso eruptionis puncto eundem impetum habere, quem haberet graue aliquod, siue ipsius aquae gutta vna, si ex suprema eiusdem aquae superficie vsque ad orificium eruptionis naturalitèr cecidisset, Exempli gratia. Si tubus ab conuenientis capacitatis, hoc est magnae laxitatis, intelligatur sem per aqua plenus vsque ad libellam a, et perforetur an gusto orificio in b. Supponimus aquam ex b erum pentem eundem impetum habere, quem haberet gra ue aliquod si naturalitèr ex a in b cecidisset. Hoc ratione quodammodo confirmari posse videtur nam si ad osculum b alius tubus inseratur, et ex quistè coaptetur, aqua ex b influens in tubum DC, tantam vim habet vt se ipsam euehat vsque ad eandem libellam horizontalem ea ductam per orificium a. Quare verisimile videtur etiam quando ipsa ex blibera erumpit, habere vim redeundi vsque ad horizotalem lineam quę per a ducitur; vel quod idem est VBI habere tantum impetum quantus est grauis alicuius, siue vnius guttae liberè cadentis ex a in b. Experimentum etiam aliquo modo principium nostrum probat, quamquam aliqua ex parte reprobare videatur. Nam si oscis lum ò sursum dirigatur, & sit aptè rotundum, & leuigatum, sitque reliqua totius tubi latitudo multo capacior quàm orificium b.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
