# Opera geometrica 193

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/193

Ergo impetus in e idem est ac in b, sed in e impetus ęst tamquam grauis cadentis ex c in e. vel ex a in b (diximus enim quod punctum C reipsa deberet esse in libella ad abstractis impedimentis quae aquam retardant) ergo impetus in b est tamquam grauis cadentis naturalitèr ex a in b. His suppositis quadam demonstrabimus de aquis erumpentibus, quae mirè cum doctrina proiectorum conuenire videntur PRimùm manifestum est omnes aquas erumpentes ex forami nibus tubi alicuius perforati, parabolas describere Primę enim guttae scaturientes e tubo sunt de natura proiectorum quandoquidem ipsae, quamquam liquidae attamen sunt sphęrulae graues & coherentes, & ideo parabolam certè designabunt. omnes autem subsequentes, quae cum eodem impetu emittuntur (supponimus enim tubos semper aqua plenos) semitam pręcaeden tium percurrent; quare continuus ille aquae fluentis tractus parabola erit. Obijcet fortasse aliquis hoc non videri, pręsertim quando tuhi orificium valde angustum erit, & impetus vehemens. Tunc enim (vt videre est in linea illa aquea, quę exfontium fistulis violentiùs erumpit) prior pars orbitae illius ascendentis magis tensa apparet, et ad parabolam veriùs conformata; posterior verò, hoc est ea quam aqua descendens percurrit, magis prona, et vt ita dicam, languida atque curua conspicitur. Obiectioni respondetur; non solùm pręcedentem propositiunculam, sed etiam maiorem partem sequentium huic instantię subiacere. Causa est impedimentum medij, quod ad momentum corporis mobilis val dè sensibilem habet rationem, multoque maiorem quàm in proiectionibus quę fiunt à machinis bellicis.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
