Latin
PROPOSITIO XXXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 194
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem illic materia proiectionis sunt globi plumbei, ferrei, vel saltem marmorei; hic verò linea est, &quidem aquea. Nulli igitur mirum sit, quòd cum fundamentum huius doctrinę ęquè verum sit Thoricè loquendo, ac in proiectis Galilei, practicè tamen multum ab ipsis contemplationibus aberrent experimenta, quae ad hoc vt exactiora euaderent, vel fieri deberent in medio non obstante, vel saltem grauissima materia esset adhibenda. Quamquam si quis modica altitudine, solertique diligentia experiri hęc omnia velit, minimum quoddam, &plerumque insensibile deesse comperiet. Expe rimentum, quod nobis confirmauit has penè omnes speculatiunculas, factum fuit tubo quodam, imo capsula parallelepipeda, cuius altitudo passum Geometricum excedebat, cuius basis vno palmo quadrato non erat minor. Foramina vero erant rotunda, circuloque humanae pupillę maiora, non perperam facta, sed solerti ssime excauata in lamellis cupreis, tenuibus, &ad horizont em erectis. Aqua enim violenter erumpens semper directione exit perpendiculari ad illud planum ex quo erumpit, ideoque fiebat vt emissiones nostri tubi horizontales essent. Ato tubo ab semper pleno, &aptè perforato foraminibus Ede hoc est quae sint figurae circularis, sitque illorum ductus horizontalis, hoc est in tenui lamella plana pendiculari. Datoque horizonte quolibet Bg, inuenire amplitudinem vniuscuiusque parabolae. Fiat circa ab diametrum semicirculus a h b. Eritque parabolae fluentis, ex e amplitudo dupla lineae e? quae horizontaliter ducitur in semicirculo. Et amplitudo parabolae erumpentis ex d erit dupla lineae db. Et hoc probatur, quia cum aqua sit velut proiectum quoddam, sitque (per sup positum) ipsius punctum sublime a, erunt per Propositionem 5. Galilei, semisses mplitudinum medio loco proportionales inter sublimitatem, &altitudinem; quare semisses amplitudinum aequales erunt lineis ei, dh. Corollaria. Hinc manifestum est quod si tubus ab perforetur in à puncto medio altitudinis, tunc emissionem ex à factam longius quam quaelibet alia cadere Foramina verò quae aequalitèr à puncto medio d. distant, patet aequales amplitudines facere.