Latin
PROPOSITIO XXXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 196
Unproofread scanNot analysed yet
Quarum ex tubo ab perforato erumpentium velocitaAtes sunt vt lineae in parabola applicatę ad suam vniuscuiusque sublimitatem Sit tubus ab semper aqua plenus, &ex foraminibus C, d erumpant fluentes lineae? descriptaque parabola a ef circa axem ab ducantur ordinatim ce, df. Erit ergo velocitas in e ad velocitatem in d, vt impetus grauis cadentis ex A in c. ad impetum grauis cadentis ex a in d, nempe vt ce, ad dfex demonstratis in primo libro de motu Corollarium. Hinc sequitur ex doctrina Abbatis Castellij quantitatem aquae exeuntis per ostium c. ad quantit atem aquę exeuntis per d (quam do foramina fuerint ęqualia) esse vt ce, ad àf. Hoc est aquas eram pentes ex foraminibus aequalibus eße in subdupla ratione sublimitatum, siue altitudinum suarum. Veritatem huius Corollarij primus omnium experimento indagauit eruditiss. vir, aequè literis, scientijsque omnibus ornatus, Raphael Magiotus, &veritatem nostram exitus felicitate confirmauit. Quando verò foramina inaequalia erunt, quantitates aquae exeuntis compositam rationem habebunt ex ratione velonitatum, &ese ratione ostiorum. Si tuI tubus ab cylindricus, siue prismaticus Eperforatus in fundo b fluat, neque alius humor superinfundatur, velocitates supremae superficiei humoris latentis decrescent cum eadem ratione, qua decrescunt etiam lineae ordinatim applicatae in parabola bd, quae axem habeat ba verticem verò b. Hoc manifestum est. Nam quando aquae summa superficies erit C, velocitas erit cd &quando summa superficies erit e, velocitas erit ef.