Latin
Propositio IX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 20
Unproofread scanNot analysed yet
Dico rectam EH componi ex vtràque BL, AI, nempe ex semidiametris basium oppositarum frusti conici. lungantur BD, EI, LH; Et quoniam AI, ID. aequales sunt; item AE, EB, aequales: erunt parallelae EI, BD. &ideo in parallelogrammo aequalia erunt latera ID, EM. Ob eandem causam aequalia sunt BI, MH. Ergo tota EH aequalis erit ipsis ID, BLsimul sumptis. Quod erat &c. Definitiones. Vocabimus imposterum breuitatis causa lineam EH mediâm Aritmeticam frusti conici. NI. Rectangulum verò sub EH &AB latere frusti conici, dicemus rectangulum proprium frusti conici.