# Opera geometrica 200

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/200

& aliquando maneat semper plenum vsque ad signum da; aliquando verò vsque ad fh. Dico quantitatem aquae exeuntis quando altit. est am, ad quantitatem aquę exeuntis quando altit. est hm (intellige semper eodem tempore) esse in subduplicata ratione altitudinum am ad hm. Nempe vt recta ac ad hl. Nam quando altitudines sunt am, & hm, Velocitates in b sunt ex Coroll. praeced. vt velocitas summę superficiei da, ad velocitatem summae superficiei fh; siue vt applicata ae ad hi. Ergo quantitates aquarum erumpentium ex eodem foramine b erunt vt ae ad hi, nempe in subduplicata ratione altitudinum am. ad hm. Haec speculatio conuenit exactissimè cum experimento à nobis summa cum diligentia facto. Voddam vas cuius summitas a perforaAptum est foramine b ita vt superinfluê te quodam aquę ductu in a semper plenum permaneat. Quaeritur, quo foramine perforari debeat in c vt eadem superinfluéte aqua plenum pręcisè sicut antea permaneat. Sumatur inter ab, ac media ai. Fiatque vt altitudo CA ad mediam a: ita osculum b ad oscu lum c. Erit ergo osculum b. ad osculum C, vt applicata ee, ad applicatam bd; hoc est vt velocitas foraminis c ad velocitatem b reciprocè. Propterà eadem quantitas aquę effluet per vtrumque osculum b & c; propositumque vas semper plenum manebit. Quoddam verò vas ab cum perforatum sit in fundo foraemine b, superinfluente quodam dato aquae ductu d, plenum permanet vsque ad signum C.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
