# Opera geometrica 201

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/201

Quaeritur quantitas aquae in idem vas ingerendae ad hoc vt repleatur vsque ad signum a. Sumatur inter ab, bc. media be: fiatque vt eb ad ba, ita quantitas aquae datae d ad aliam quantitatem; quae ingesta omnino vas replebit vsque ad signum a, neque illud excedet. Quod cum multis alijs huius generis facilè demonstratur ex praecedentibus. Quarum fluentium (quę tamen aliquo vase excipi posA sint) proportionem dicere, sine vlla temporis, velocitatis, sectionisque mensura. Sumatur vt in praecedenti figura, quodcunque uas a b, cuius cunque figurae sit, ita tamen perforatum in fundo, ut minor ex datis aquis fluentibus ingesta non effluat statim tota, sed increscat, & aliquam altitudinem faciat in uase, puta altitudinem be & deinde non crescat amplius; sed tantum aquae prorsus uas emittat, quantum recipit. Maior uerò aquae quantitas altitudinem faciat ab. Patet ex praecedentibus aquam maiorem ad minorem esse in subduplicata ratione rectae ab ad bc. Nam cum utraque aqua transeat per eandem sectionem b, & altera earum altitudinem habeat ab altera uero cB, erunt uelocitates aquarum per dictam sectionem exeuntium in subduplicata ratione ab ad cb. Ergo & quantitates aquarum fluentium erunt in subduplicata ratione factarum altitudinum ab, b6. Lemma. Sit diameter alicuius parabolae ab, & mobile ali quod moueatur per ab ea lege, vt in quocunque puncto lineę ab consi deretur semper impetus eius sit ut linea ordinatim ex illo puncto intra aliquam parabolam applicata Dico hunc motum eundem esse ac grauium naturaliter cadentium. Intelligatur enim aliquod graue moueri ex a in b motu naturaliter accelerato, & concipiatur eius momentum eiusmodi ut tam graue quam etiam mobi le simul dimissa ex a.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
