Latin
PROPOSITIO XXXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 203
Unproofread scanNot analysed yet
&sic deinceps sem per ut numeri quadrati Erunt ergo conoides co ut unum, differentia autem è dut tria, de ut s. ef, ut 7. &sic de inceps differentiae erunt ut numeri ab unitate impares. Quare uidebitur alicui quod singulae huiusmodi differentię aequalibus, temporibus exauriri debeant per iam demonstrata in praecedenti; sed quoniam in huiusmodi uacuatioue plurimi refert cuius figurae sit ipsum uas, absolutè falsum hoc eße pronuntiamus; demonstrationemque unus quisque colligere poterit ex his quae sequuntur. Sto uas irregulare ab e d e perforatum E in fundo foramine c; &considerentur duae ipsius sectiones ae, bd. Dico uelocitatem summae superficiei aquae descendentis, quando erit ae, ad velocitatem su perficiei, quando erit b d, rationem habe re compositam ex ratione subduplicata alICM titudinum fe ad cg, &reciproca sectionum, nempe sectionis b d ad ae. Concipiatur enim super basi sectio nis a e quęcunque illa sit, uas prismaticum ai me cuius altitudo sit fe. Iam velocitas sectionis prismaticae a e ad no erit ut recta At ad ch mediam inter altitudines. Velocitas uerò sectionis n o ad uelocitatem sectionis b d, cum eandem altitudinem habeant, est reciprocè ut sectio bd ad no. Ergo patet quòd ratio uelocitatis sectionis ae ad uelocitatem sectionis bd componitur ex ratione rectae fe ad ch, &ex ratione sectionis bd ad no, siue bd ad ae. Hinc manifestum est quod nuper de Conoide parabolico dicebamus, nempe motum supremae superficiei descendentis, non esse aequabilem sed subinde acceleratum. Qua uerò ratione acceleretur; &qua ratione uarientur uelocitates supremae superficiei aquę descendentis in sphęra perforata, sphaeroide, atque alijs uasibus regularibus, facilè ex contemplatione pręcedenti patebit. DE TA