Latin
DE TABVLIS
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 206
Unproofread scanNot analysed yet
)Manifestum ergo est si ponamus (in figura propos. 9. proiecto rum) ab esse partium 10000. tunc amplitudinem maximam semiparabolae esse partium 10000. (demonstrata enim est amplitudo parabolae maximae dupla ipsius ab, ergò amplitudo seπυmi-parabolae maximę aequalis erit ipsi 2VA Ponamus igitur a b partium 10000. &datus sit angulus eleuationis d ac gr. 40. quaeritur dupla ipsius ec (nempe amplitudo semiparabolae) quanta sit respectu ipsius ab. Dato angulo d ac datur arcus ac anguli duplus nempe gr. 80. Ergò datur ce 9848. sinus arcus AC, sed respectu semidia metri, quae sit partium 10000. Datur ergo etiam longitudo quaesita ad, dupla ipsius ec, ab eodem numero 9448. respectu ipsius a b partium 10000, σν τν a oret. 2 moira nu a. . Praxis. Duplicetur eleuatio, eiusque sinus rectus accipiatur; &sic numeros Tabulae habebis, qui longitudines, siue amplitudines semiparabolarum metiuntur, ια τʼ ρρηρεν. τ τεαε *Tabulae Explanatio praecedentis Tabutae. DOnimus maximam altitudinem omnium proiectionum ab eodem impetu factarum esse partium 10000. Ponimus ergo in subiecta figura lineam ab esse 10000.