# Opera geometrica 209

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DE TABVLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/209

quàm dirigendum est tormentum. Quae ritur parabolae AB Altitudo, & sublimi tas. Secetur ab bifariam in C, erigatur que ad angulos rectos cd. Fiatque angu lus adfrectus. Manifestum est circa dia metrum af describi semicirculum qui transeat per à cum rectus sit angulus ad d donec concurrat cum directione ad. Cum ergo fiat proiectio cum impetu fa, & directione ad, erit amplitudo semiparabolae linea dupla ipsius e d, nempe ipsa a b; altitudo verò bh, vel ae, sublimitas ef. Quaeritur ergo quantitas linearum ae, ef. Cum ab sit partium 10000. erit ed nempe semissis ipsius, partium 2500. semper, quaecunque sit eleuatio. Si ergo ed sit sinus totus, erit altitudo ea 5774. tangens anguli eleuationis cad, hoc est eda. Sublimitas verò ef erit 17320. tangens complementi eiusdem anguli. Haec autem vera sunt quando ed sit 10000. sed quia in casu nostro e d est tantummodo partium 2500, nempè semissis sinus totius, erunt ea, ef semis ses dictarum tangentium; hoc est altitudo ae 2887. ipsa verò sublimitas ef 8660. proptereà tormentum illud, quod eleuabitur gr. 30. ad hoc vt faciat amplitudinem semiparabolę partium 10000. debebit habere sublimitatem, siue impetum 8660. Quod quidem idem est, ac si diceremus quòd impetus proiectionis tantus esse debet, quantus est grauis alicuius naturalitèr cadentis ab altitudine 8660. earumdem partium. Altitudo verò talis parabolę erit 2887. Praxis. Pro altitudine, sume semissem tangentis anguli eleuationis. Pro sublimitate, sume semissem tangentis complementi anguli eleuationis. 3κτ. Liber Secundus. Expositio praecedentis Tabulę. IVxtâ ea, quae demonstrata sunt in propositionibus 19. & 21. Proiectorum, quando ab fuerit maxima duratio, siue maximus impetus ad horizontem comparatus, erit ac intercepta in semicirculo, duratio, siue impetus eleuationis ac. ad horizontem comparatus.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
