Latin
PTISIZI I 3VI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 21
Unproofread scanNot analysed yet
cuius datum erat frustum, factoque angulo MAN recto, §a AN ęquali ipsi AL. compleatur rectangulum AP. Ducto deinde diametro MN, &facta BO parallela ad AN. erit BO aequalis ipsi BI. compleatur etiam figura BQ. Iam superficies curua coni AMD ad superficiem curuam coni BMC est vt rectangnlum LAM ad rectangulum IBM; nempe vt rectangulum AP ad BQ; &diuidendo, erit curua frusti co nici ABCD superficies, ad superficiem coni BMC, vt gnomon AOP, ad rectangulum BQ. hoc est vt rectangulum sub AB; &vtraque AN, BO, siue AL, BI, ad rectangulum IBM. Curua verò superficies coni BMC ad curuam coni EFG, est vt rectangul. IBM ad rect. FEH. ergò ex aequo curua frusti conici ABCD luperficies ad curuam coni EFG superficiem est vt rectan. contentum sub AB, &vtraque AL, BI ad rectangulum FEH. Corollarium. Patet ergo quod frusti conici ABCD superficies sine basibus ad superficiem coni EFG. est vt rectangulum proprium frusti ad rectangulum FEH. Rectangulum autem proprium frusti comprehenditur sub recta AB, &sub vtraque AL, BI, siue potiùs sub AB, &media Aritmetica, quam demonstrauimus aequalem vtrifque AL, BI.