Latin
DE DIMENSIONE
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 245
Unproofread scanNot analysed yet
LEOPOLDVM AB ETRVRIA βλθχιρ IFFICILE reor, Serenissime Princeps Leopolde, fer rea hac aetate libros conscribere; difficiliùs dedicare. quandoquidem bonarum Artium studia vbique in bella degenerant, &Regnantes viri non exigunt ingeniorum vires, sed corporum. Etrusca tamen Regia, non minus foecunda virturum, quam Frincipum, mundum edocet, ean dem esse Mineruam &Bellonam, vnumque Apolline, qui arcum simul amat, &citharam. Serenissima enim Celsitudo Tua (vt reliquos omittam) litterarum, &scientiarum omne genus perinde fouet, colitque, ac si mundus alta pace frueretur, pulsisque Furijs solae Musae dominarentur.