Latin
Propositio XVI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 27
Unproofread scanNot analysed yet
erectum ad axem. Dico vniuersam superficiem solidi sphaeralis aequalem esse superficiei cylindri ENOH. Hoc autem patet ex praemissis; Nam tota sphęralis solidi superficies, demptis circulis oppositis, aequalis est superficiei cylindricae inter plana EH, FG compraehensae. Duo verò circuli oppositi quorum centra A, &C aequales sunt (per praecedens lemma) superficiei cylindricae inter duo plana FG. NO. contentę. Propterea vniuersa simul sphaeralis solidi superficies aequalis erit superficiei cylindri ENOH. circa eandem sphaeram descripti, &altitudinem habentis AM, quae componitur ex diametro sphaerae AC, &ex recta CM, quae quidem tertia proportionalis est ad semidiametrum IC, &semilatus, CL. Quod &c. Lemma. Si circulum ABCD duae diametri AC, BD secent ad angulos rectos; recta autem linea CE eudem contingat in extremitate axis AC &conuertatur figura circa AC; ipsa CE circu lum describet. Oportet segmentum cylindri circa eandem sphaeram descripti reperire, cuius superficies aequalis sit circulo ex CE descripto. Fiat angulus AEH rectus, ductoque plano per H ad axem erecto. Dico cylindricam superficiem MILN. aequari circulo ex CE. Est enim ob angulum rectum AEH, rectangulum ACH, hoc est rectangulum ML, aequale quadrato CE. Proptere à super ficies cylindri MILN aequalis erit circulo ex CE. Quod &c.