# Opera geometrica 27

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/27

erectum ad axem. Dico vniuersam superficiem solidi sphaeralis aequalem esse superficiei cylindri ENOH. Hoc autem patet ex praemissis; Nam tota sphęralis solidi superficies, demptis circulis oppositis, aequalis est superficiei cylindricae inter plana EH, FG compraehensae. Duo verò circuli oppositi quorum centra A, & C aequales sunt (per praecedens lemma) superficiei cylindricae inter duo plana FG. NO. contentę. Propterea vniuersa simul sphaeralis solidi superficies aequalis erit superficiei cylindri ENOH. circa eandem sphaeram descripti, & altitudinem habentis AM, quae componitur ex diametro sphaerae AC, & ex recta CM, quae quidem tertia proportionalis est ad semidiametrum IC, & semilatus, CL. Quod &c. Lemma. Si circulum ABCD duae diametri AC, BD secent ad angulos rectos; recta autem linea CE eudem contingat in extremitate axis AC & conuertatur figura circa AC; ipsa CE circu lum describet. Oportet segmentum cylindri circa eandem sphaeram descripti reperire, cuius superficies aequalis sit circulo ex CE descripto. Fiat angulus AEH rectus, ductoque plano per H ad axem erecto. Dico cylindricam superficiem MILN. aequari circulo ex CE. Est enim ob angulum rectum AEH, rectangulum ACH, hoc est rectangulum ML, aequale quadrato CE. Proptere à super ficies cylindri MILN aequalis erit circulo ex CE. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
