Latin
Propositio XIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 31
Unproofread scanNot analysed yet
construatur ęqualis (vt in pręcedenti) cylindrica FLMG: secto deinde arcu AB bisariam, &portiones eius iterum bifariam, &sic semper, circumscribatur arcui ABC figura multorum laterum INOPQ, terminata ad diametros, quę ducuntur per pun cta A &C. Sitque per prędictam bisectionem arcuum, semilatus RO minus quàm recta DL, vt propterea planum ST, ductum per O, cadat intra puncta D, &L. Quemadmodum in pręcedenti &c. Conuertatur deinde figura vniuersa circà OH, &ex conuersione figurę INOPQuascetur portio solidi sphęralis sub conicis superficiebus contenta. Iam sic. Quia sphęrica superficies ABC. ęqualis est per con structionem cylindricae FLMG, maior eadem erit quàm cylindrica FSTG, &multò maior quàm omnes conicae INOPQ, multoque etiam maior quam omnes conicae AVNOPXC. Quod est absurdum, &contrà principia Archimedis. Aßumpsimus cylindricam superficiem FSTG maiorem esse omnibus conicis INOPQ Hoc enim patet. Nam ex 13. 14. &15. huius colligi potest, conicas INOPQ aequales esse superficiei cylindricae cententae inter planum ST, &planum quod duceretur per puncta IQ Assumpsimus etiam, ductà tangente AV, conicam superficiem, quę fit à linea IV, maiorem eße quàm illa quae fit linea AV.