# Opera geometrica 31

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/31

construatur ęqualis (vt in pręcedenti) cylindrica FLMG: secto deinde arcu AB bisariam, & portiones eius iterum bifariam, & sic semper, circumscribatur arcui ABC figura multorum laterum INOPQ, terminata ad diametros, quę ducuntur per pun cta A & C. Sitque per prędictam bisectionem arcuum, semilatus RO minus quàm recta DL, vt propterea planum ST, ductum per O, cadat intra puncta D, & L. Quemadmodum in pręcedenti &c. Conuertatur deinde figura vniuersa circà OH, & ex conuersione figurę INOPQuascetur portio solidi sphęralis sub conicis superficiebus contenta. Iam sic. Quia sphęrica superficies ABC. ęqualis est per con structionem cylindricae FLMG, maior eadem erit quàm cylindrica FSTG, & multò maior quàm omnes conicae INOPQ, multoque etiam maior quam omnes conicae AVNOPXC. Quod est absurdum, & contrà principia Archimedis. Aßumpsimus cylindricam superficiem FSTG maiorem esse omnibus conicis INOPQ Hoc enim patet. Nam ex 13. 14. & 15. huius colligi potest, conicas INOPQ aequales esse superficiei cylindricae cententae inter planum ST, & planum quod duceretur per puncta IQ Assumpsimus etiam, ductà tangente AV, conicam superficiem, quę fit à linea IV, maiorem eße quàm illa quae fit linea AV.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
