# Opera geometrica 32-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/32-2

Propositio III. Arabola sesquitertia est trianguli eandem sibi basim, & ean A dem altitudinem habentis. Esto parabola ABC, ex qua demptum sit dimidium trianguli inscripti: Sumptaque DH, quae sit tertia pars totius DA & DE quin ta pars eiusdem; si parabola huiusmodi statuatur inuersa, ita vt diameter sit horizonti perpendi cularis, aequiponderabit figura ex puncto E, Sed triangulum ABD appensum est secundum centrum grauitatis ad punctum Hlibrae HD. Duae autem parabolicae portiones residuae appensae sunt secundum centrum grauitatis ad punctum D; Ergo triangulum ABD, ad duas reliquas portiones erit vt DE ad EH, reciprocè, nempe vt 3. ad 2: Sumptis autem antecedentium duplis erit totum inscriptum triangulum ad reliquas portiones vt 6. ad 2. Conuertendo igitur, & componendo, erit ipsa parabola ad inscriptum sibi triangulum vt 8, ad 6. Nempe sesquitertia. Quod &c. Libet hic demonstrare Lemma Lucae Valerij, nostro tamen modo, diuersisque penitùs Mechanicae principijs. Ipse enim vtitur Propositione illa, quà ante demonstrauerat centrum grauitatis hemisphaerij. Nos autem similiratione, ac in praecedent ibus, demonstrabimus & Lemma, & ipsam Valerij conclusionem. Lemma XI.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
