# Opera geometrica 32

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/32

Quod quidem demonstratur apud Archimedem ad Propositionem 37. de Sphęra & cylindro. Sed & ex nostris deduci potest. Nam rectangulum proprium superficiei, quae fit à linea IV, maius est quàm rectangulum proprium illius quae fit à linea AV. Continetur enim sub lineis maioribus. Ponatur NEE deinde sphaerica superfici es portio nis ABC min. quam cylindri ca FDE Fiat vt cylindrica FDEG ad sphaericam superficiem ABC, quae minor ponitur, ita FH ad HM. & centro T semidiametro autem HM fiat hemisphaerium OQP, circa quod intelligatur cylindrus OL NP Intra arcum autem ABC figura inscribatur multorum laterum AVBXC per continuam bisectionem arcuum ita vt late ra ipsius non tangant semicirculum OQP, & conuertatur vniuer sa figura circa axem BT. Intelligatur autem radio TZ (quae recta perpendicularis sit ad vnum latus figurae inscriptae) describi sphaeram, quae tangat singula figurae AVBXC latera, & circa huiusmodi sphaeram descriptus concipiatur suus cylindrus γβε δ γτ — 6. huius. lam sic. cylindrica superficies FDEG per constructionem est ad sphaericam ABC, vt FH ad HM, hoc est vt FG ad MI. hoc ex 6 huest vt rectangulum FE ad rectangulum MN, hoc est vt eadem ius. cylindrica FE, ad cylindricam MN. Erit ideò sphaerica superexplica- ficies ABC aequalis cylindricae MN nempè minor cylindrica tur infra θe. hoc est minor omnib. conicis AVBXC; quod est absurdum. Assumpsimus cylindricam superficiem Se aequalem esse omnib. conicis AVBXC. Quod patet ex demonstratis.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
