Latin
Propositio XIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 33
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim tam cylindrus de, quàm omnes illae conicae eiusdem altitudinis HB; &circà eandem sphaeram Y S describuntur Constat ergò superficiem ABC ęqualem esse cylindricae DF GE. cum demonstratum sit neque maiorem esse, neque minorem. Quod &c. Corollarium I. Ex prima duarum praemissarum Propositionum patet superficiem integram sphaerę, aequalem esse superficiei cylindri sibi circumscripti, &eiusdem cum ipsa sphaera alti tudinis. Cum enim haemisphaerium ABC superficiem habeat aequalem super ficiei cylindri AEHC, &item hemisphaerium alterum ADC, superficiem habeat aequalem superficiei cylindri AFGC, erit coniunctim tota sphaerae superficies ęqualis superficiei cylindri FEHG; exceptis semper basibus. Corollarium II. Manifestum etiam est ex vltima propositione, superficiem maioris sphaerae portionis, aequalem esse superficiei cylindri eandem cum por tione altitudinem habentis, &circà eandem sphaeram descriptibilis. Cum enim integra sphęrę superficies aequalis sit superficiei cylindri IDGL, &demonstratum sit superficiem segmenti minoris ABC ęqualem esse superficiei cy lindri EDGF, erit reliqua superficies sphaerae AHC, aequalis reliquae superficiei EILF. Quod oportebat &c.