# Opera geometrica 33-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/33-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/33-3

Omnis semiparabola aequiponderat ex puncto basis, in quo sic ea diuiditur vt pars ad curuam terminata sit ad reliquam vt quinque ad tria Esto semiparabola ab c, cuius IFD diameter ab statuatur ad horizontem perpendicularis: Sectà deinde ac in f, ita vt cf ad fa, sit vt 5. ad 3. vel vt 15. ad 9. Dico figuram ex puncto F suspensam ęquiAni ponderare. Secetur iterùm ac bifariàm in à, & demissà de parallela dia BZE. C metro, erit ipsa de, diameter parabolę bec. Sumatur iam ai tertia pars totius ac. Qualium igitur partium ac est 24. talium ad est 12. afio. & ai 8, Ergo df tres, & si vna. Iam si figura non aequiponderat ex puncto f; Cum id sit libra quaedam cuius fulorum est I, & ad punctum i appensum sit triangulum a bc; ex puncto verò à appensa sit parabola bec; altera ex his figuris praeponderabit. Ponamus primò praeponderare parabolam bec, sitque excessus quo praeponderat aequalis spatio K. Inscribatur euidentèr intra parabolam bec figura rectilinea, ita vt omnes simul residuae portiunculae quibus parabola excedit inscriptam sibi figuram, minores sint spatio K. Manifestum est, quòd inscripta euidenter figura adhuc praeponderabit triangulo ab c. Accipiatur ahc quarta pars totius trianguli abc. Cum autem de sit ad horizontem perpendicularis; & triangulum bec habeat centrum grauitatis in recta ge; erit dictum triangulum appensum ad d. Triangulum verò hhc appensum ad punctum i; quandoquidem ai tertia pars est totius ac, ipsa vero ab perpendicularis ad horizontem constituta est, Quoniàm autem b ec ad abcest vt vnum ad 4., erit idem bec ad hbc vt vnum ad 3.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
