# Opera geometrica 33

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/33

Sunt enim tam cylindrus de, quàm omnes illae conicae eiusdem altitudinis HB; & circà eandem sphaeram Y S describuntur Constat ergò superficiem ABC ęqualem esse cylindricae DF GE. cum demonstratum sit neque maiorem esse, neque minorem. Quod &c. Corollarium I. Ex prima duarum praemissarum Propositionum patet superficiem integram sphaerę, aequalem esse superficiei cylindri sibi circumscripti, & eiusdem cum ipsa sphaera alti tudinis. Cum enim haemisphaerium ABC superficiem habeat aequalem super ficiei cylindri AEHC, & item hemisphaerium alterum ADC, superficiem habeat aequalem superficiei cylindri AFGC, erit coniunctim tota sphaerae superficies ęqualis superficiei cylindri FEHG; exceptis semper basibus. Corollarium II. Manifestum etiam est ex vltima propositione, superficiem maioris sphaerae portionis, aequalem esse superficiei cylindri eandem cum por tione altitudinem habentis, & circà eandem sphaeram descriptibilis. Cum enim integra sphęrę superficies aequalis sit superficiei cylindri IDGL, & demonstratum sit superficiem segmenti minoris ABC ęqualem esse superficiei cy lindri EDGF, erit reliqua superficies sphaerae AHC, aequalis reliquae superficiei EILF. Quod oportebat &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
