# Opera geometrica 34-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/34-2

nempe reciprocè vt is ad Sd, Aequiponderant ergo ex pun cto f, triangula bec, & hbc. Sumatur iterum alc quarta pars trianguli ahc; Et quoniam duo triangula bne, enc aequiponderant ex g (vti demonstra tum est) aequiponderabunt etiam suspensa ex d. Cum autèm duo dicta triangula bme, enc, sint ad triangulum bec, siue ad ip si aquale ahc, vt vnum ad 4.; erunt ad Mc, vt vnum ad 3; nempe reciprocè vt it ad Sd. Aequiponderant ergo ex puncto ξ. duo triangula bme, enc, cum triangulo Mc. Figura ergò vniuersa euidentèr inscripta intrà parabolam Bec. aequiponderat ex puncto F. cum triangulo Ic. Sed eadem praeponderabat triangulo abc. Nec esse igitur est quòd triangulum abc minus sit triangulo Ic. totum sua parte, Quod est absurdum. Ponamus deinde praeponderare triangulum ab c, & sit exces sus quo praeponderat aequalis spatio K. Sumatur ahc quarta pars totius trianguli abc. Iterùm sumatur alc quarta pars trianguli anc, Et hoc semper fiat, donec ventum fuerit ad aliquod triangulum, puta alc, minus spatio K. Tunc enim triangulum Tc adhuc praeponderabit parabolę bec. Sed eodem modo quo supra, demonstrabimus dictum triangulum Toc aequiponderare cuidam figurae euidentèr inscriptae intrà parabolam bec Vndesequeretur ipsam parabolam hec minorem eße aliqua figu rà sibi inscriptà; totum videlicet sua parte. Quod est absurdum. Aequiponderat ergo semiparabola, vti dictum est constituta, & ex puncto F suspensa. Quod &c. Corollarium. Hinc patet, quòd (cum semiparabola aequiponderet ex puncto §.) si ab? demittatur recta horizanti perpendicularis, in hac deaerit centrum grauitatis semiparabolae; aliàs enim non ęqui ponderaret ex T. Verùm quoniam etiam diameter parabolę a d horizontem perpendicularis constituta est, concludemus; quò d recta quae ex puncto ducitur diametro ęquidistans, transit per centrum semiparabolae.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
