Latin
Propositio IV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 35-3
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio IV. DArabola sesquitertia est trianguli eandem ipsi basim, &ean 4. dem altitudinem habentis. Esto parabola ABC, cuius diameter BD, triangulum verò inscriptum sit ABC, Dico parabosik lam dicti trianguli esse sesquiterDEFG. tiam. Sumatur, qualium partium tota DC est 24. talium DE8. ; DF 9; &DG, 12. Eritque earundem EF vna, &FG tres, Ductis verò EH, FI, GL, diametro parallelis, erit in EH centrum trianguli BDC; in FI centrum semiparabolae DBMC, &in GL centrum portionis BMC, Ponatur centrum trianguli esse punctum quodcumque H. Item centrum semiparabolae esse punctum quodcunque (quamquàm huiusmodi puncta extrà ipsas figuras vbicunque libuerit sumantur, tamen verum semper eodem modo inferemus. iunctà deinde HI, &productà, in ipsa HIerit centrum portionis parabolicę BMC; quod cum sit etiam in recta GM producta, necessariò erit in communi concursu L. Parabola ergò B MC ad triangulum DBC erit reciprocè vt HI ad IL, hoc est, vt EF ad FG, nempe vt vnum ad 3. Componendo ergo, sum ptisque duplis, erit tota parabola ad totum triangulum vt 4. ad 3. Nempe sesquitertia. Quod erat propositum, &c. Poterat hęc demonstratio produci etiam hoc modo, pręmißo hoc Lemmate. Si parabola ad extremum basis lineam habuerit dia metro pavallelam, &diametri quadruplam, ductoque tertio latere, compleatur triangulum. Vniuersa haec figura ęquiponderabit ex puncto tertij lateris, in quo sic diuiditur vt pars ad curuam terminata sit ad reliquam vt 5. ad 3.