Latin
Propositio V
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam ABC quadruplum est tam trianguli ABM, quam triangulorum AEB, BFC simul sumptorum, aequale erit triangulum ABM duobus simul triangulis AEB, BFC; &propterea triangulum MBC triplum erit duorum simul triangulorum AEB, BFC. Accipiatur iterùm triangulum ABN quarta pars totius trian guli ABM. Cum ergò ABM quadruplum sit ipsius ABN; &duo AEB, BFC, quadrupla sint quatuor simul subsequentium triangulorum AGE, EHB, BIF, FLC; cumque anteceden tia sint aequalia, aequalia erunt etiam consequentia; &propterea cum triangulum NBM triplum sit trianguli ABN, triplum etiam erit idem iriangulum NBM. quatuor simul triangulorum AG E, EHB, BIF, FLC. Et vt vnum ad vnum ita omnia simul ad omnia. Quare totum simul triangulum NBC, triplum erit figurarum euidenter intrà portiones inscriptarum. Sed triangu lum ABC minus erat quàm triplum earundem: Ergo ABC minus est quàm NBC totum sua parte. Quod est absurdum &c. Ponamus deinde triangulum ABC esse plus quam triplum duarum simul reliquarum portionum. Esto: &excessui, quo est magis quàm triplum, aequale sit spatium k. Accipiatur ABM quarta pars totius trianguli ABC. Iterum sumatur ABN quarta pars ipsius ABM. Et hoc semper fiat donec veniatur ad aliquod triangulum, puta ABN, quod minus sit spatio K. Eritque adhuc triangulum NBC magis quàm triplum duarum portionum. Sed eâdem prorsus ratione, &ordine quo supra, ostendemus triangulum NBC triplum esse cuiusdam figurae intrà portiones euidentèr inscriptae; Necesse igitur erit quòd portiones ipsae minores sint quàm figurae intrà ipsas descriptę: Totum sua parte quod est impossibile. Triangulum ergo ABC duarum reliquarum portionum triplum est; &componendo; &per conuersionem rationis parabola ad suum triangulum erit vt 4. ad 3. Nempe sesquitertia. Quod erat propositum &c. Lemma XII. Si parabola tres tangentes habuerit, duas ad basim, tertiam Erit triangulum sub tangentibus compraeverò per verticem: hensum, reliquae figurę (demptà parabolà) triplum. Este Esto parabola ab C, cuius diameter bd; tangentes ad basim ae, cesper uerticem verò fog. Dico triangu lum feg, Jub tangetibus comprehensum reliquae figurę mix A 9 tae ab egf (dem pta scilicet parabola) triplum esse Si enim non est triplum, erit certè uel magis, uel minùs quàm triplum.