Latin
Propositio XXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 39
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXVII. I ex conico frusto conus auferatur, qui pro baS si habeat maiorem frusti basim, altitudinem verò eandem cum frusto; Erit reliquum excauatum solidum aequale cono cuidam, qui basim habeat aequalem superficiei curuę frusti, altitudinem verò ęqualem perpendiculari quę ducitur ex vertice ablati coni in latus alterum conici frusti. Esto conicum frustum ABCD, cuius maior basis sit circulus circa BC. Et ex ipso auferatur conus BEC, cuius basis sit idem circulus circa BC; altitudo verò FE laζ eadem cum frusto. Dico reliquum solidum excauatum dempto cono BEC, ęquale esse cono cuidam, cuius basis aequalis sit curuae superficiei conici frusti ABCD. altitudo vero sit linea EH. quae nimirùm ex E vertice ablati coni cadit perpendicularitèr in AB latus conici frusti. Inscribatur alius conus AFD habens basim circà AD, &ver ticem in F, Ducaturque AI parallela ad EF, eritque tota IC aequalis vtrique simul semidiametro basium, rempe ipsi EA, ipsique FB. Fiat deinde circa FB semicirculus FOB, in quo applicetur BO aequalis ipsi FI, siue ipsi EA; eritque circulus ex semidiametro FO differentia inter duos circulos, quorum semidiametri sint, FB, BO, siue FB, &EA; nempe differentia inter bases oppositas conici frusti, hoc est inter bases conorum BEC, AFD, &propterea conus cuius basis si circulus ex FO semidiametro, altitudo verò FE, differentia erit, siue excessus, quo maior conus BEC superat minorem AFD. Ponatur recta quaedam L, cuius quadratum aequale sit rectangulo ex AB in IC, eritque circulus, qui sit ex L semidiametro, aequalis conicae superficiei frusti ABCD. Demittatur denique ex F recta FM.