# Opera geometrica 4-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/4-2

PROE& institutum meum in praesenti libello. Doctrinam non solum de Sphęra, & cylindro, sed de sphaera, & sphaeralibus solidis omnibus prosequemur: Mutatisque plerumque Archimedaeis fun damentis, vniuersaliori demonstratione illam complecti conabimur, atque in omni specie solidorum, vel intrà, vel circà sphę ram descriptorum, propagabimus. Ex libro Archimedis De Sphaera & Cylindro duo haec colliguntur spectantia ad illa solida, quae nos sphaeralia appellamus: Primum, quòd sphaera dupla est inscripti sibi rombi solidi aequilateri; quod quidem vnum est ex solidis sphaeralibus, geni tum ex reuolutione quadrati inscripti, & circa diagonalem conuersi.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
