# Opera geometrica 40-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/40-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/40-3

Propositio VI. DArabola sesquitertia est trianguli eandem ipsi basim, & ean dem altitudinem habentis. Esto parabola ABC, cuius diameter BD; duae tangentes AE, CE ad basim, & tertia F BG per verticem. Dico parabolam se squitertiam esse inscrip ti sibi trianguli ABC. Triangulum enim FEG ad duo trilinea mixta AFB, BGC per praecedens lemma, est vt 3. ad vnum. Ergò trapezium. AFGC (cum triplum sit trianguli FEG) ad duo eadem trilinea mixta erit vt 9. ad vnum. Et ad parabolam erit (per conuersionem rationis) vt 9. ad 8.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
