# Opera geometrica 41

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/41

dempto cono BEC. Quod erat &c. Aliter. Sed conemur idem ostendere minus laboriosa demonstratione; si possibile erit ex difficultate materiae, & veriùs ex tenuitate ingenij. Sit conicum frustum ABCD cuius maior basis BC, & ex ipso auferatur conus BEC, altitudinem habens eandem cùm frusto, & pro basi, maiorem ipsius frusti basim. Compleatur conus BGC, cuius datum erat frustum, ductaque EH ad angulos rectos ipsi BG, ponatur ILmedia proportionalis inter GB, BF, eritque circulus ex IL semidiametro descriptus, aequalis superficiei coni BGC. fiat per Cor. circa ILsemicirculus IML, in quo aptetur IM media proportioSe huius, nalis inter GA, AE, eritque circulus ex semidiametro IM factus por Cor. aequalis superficiei coni AGD; Reliquus circulus ex semidiame8. buins. tro ML factus, aequalis erit superficiei conicae frusti ABCD. (si enim ab aequalibus aequalia demas reliqua sunt aequalia.) Dico reliquum solidum frusti conici ABCD, ablato cono BEC, aequale esse cono cuidam, cuius altitudo sit EH; basis verò aequalis superficiei conicae ipsius frusti; hoc est circulus ex semidiametro MI, descriptus. Cum .n. duo circuli ex radijs IM, LM facti xquales sint circulo ex IL descripto, si altitudo vnicuique eadem assumatur EH, erunt duo coni simul (quorum altitudo communis EH, bases vero circuli ex radijs IM, LM) aequales cono, cuius altitudo eadem EH, basis verò circulus ex IL; iste vero conus aequalis est solido 26 buius conico BECG, dempto cono BEC, ergo duo illi coni ęquales erunt solido BECG.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
