Latin
Propositio XXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 42
Unproofread scanNot analysed yet
Proptereà ablatis vtrinque aequalibus conis, nem pe cono, cuius basis ex IM est, altitudo EH, &cono AGD (sunt enim aequales per 22. huius) remanebunt ęqualia, solidum nempe excauatum frusti ABCD, detracto cono BEC, &conus cuius altitudo EH, basis circulus ex LMradio factus, qui quidem ęqualis est superficiei conicę frusti ABCD. Quòd &c. Definitio. Si ex cylindro cylindrus auferatur aequealtus, &circa eundem axem descriptus, solidum excauatum quod relinquitur, Tubum cylindricum appellabimus.