# Opera geometrica 42-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/42-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/42-3

Inscribatur intrà mixtas portiones figura ex tangentibus, vt tàm saepè factum est. Donec excessus portionum suprà figuram rectilineam inscriptam minor sit spatio K. Tunc enim figura inscripta adhuc praeponderabit triangulo bàf. Accipiatur triangulum dfq quarta pars totius trianguli de b; eritque triangulnm dfg aequale triangulo nio (cum ambo sint subquadrupla eiusdem trianguli à fb)& propterea triangulum dig ad duo triangula lem, ufo, erit vt vnum ad 2. ergò bgf ad duo triangula lem, nfo, erit vt 3. ad 2. nempe reciprocè vt di ad hi. Triangulum igitur bgf, & duo trian gula lem, nfo, ex puncto M aequiponderant inuicem. Sumatur iterùm dfp quarta pars totius dfg, eritque dfp aequale duobus simul triangulis quae sunt infrà puncta n, & o. (Sunt enim quartae partes aequalium triangulorum dfg, nfo, Propterea triangulum dfp ad quatuor simul triangula, n, no, erit vt vnum ad 2. Sed triangulum pfę, ad eadem quatuor tri angula erit vt 3. ad 2. nempe reciprocè vt di,ad hi. Aequiponderat igitur triangulum plg, cum quatuor dictis triangulis lam, n, O, ex puncto h. Quamobrem vniuersa figura intrà portiones inscripta aequiponderabit cum triangulo ops ex puncto B. Sed eadem pręponderabat triangulo bd f. Neceße igitur est vt triangulum bdf minus sit quàm triangulnm byt, totum sua parte. Quod esse non potest, Ponamus deinde pręponderare triangulum à f duabus simul portionibus mixtis ab e, bef; & ponatur excessus quo praeponderat, ęqualis spatio K. Accipiatur triangulum dfg quarta pars ipsius dfb. & iterum sumatur dip quarta pars ipsius dfg, & sic semper, donec veniatur ad aliquod triangulum, puta dfp minus spatio K. Tunc enim reliquum triangulum adhuc pręponderabit portionibus mixtis ab e, bef. Sed ostendemus eodem penitus argumento, atque ordine vt supra, idem triangulum pro ęquiponderare alicui figurę intra portiones ab e, bef, descriptę. Neceße ergo erit quòd ipsae duae portiones mixtę minores sint quàm aliqua sibi inscripta figura; totum sua parte; quod est absurdum. Constat ergò quod propositum fuerat.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
