# Opera geometrica 44-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/44-2

à sphaera circulus; à triangulo EAD, conus EAD. Dico sphaeram quadruplam esse coni EAD. Nisi enim quadrupla sit, non erit haemisphaerium ęquale solido, quod describitur à triangulo EHA. circa axem FG. conuerso (cum hoc solidum duplum sit coni EAD.) Erit itaque hemisphaerium vel majus, vel minus solido trianguli EHA. Esto primùm majus, si potest esse; sitque excessus aequalissolido k. Inscribatur in hemisphaerio figura ex cylindris aequealtis constans ita vt ab hemisphaerio deficiat minori defectu quam sit solidum K. Et erit figura inscripta adhuc maior quàm folidum trianguli EHA. Secetur etiam axis AG in tot partes aequales in quot sectus erit AF. Ductisque per puncta sectionum planis ad axem erectis, intelligatur in solido trianguli EHA. inscripta figura ex tubis cylindricis aequealtis constans, quorum vnus sit, cuius sectio est rectangulum HO. Iam cylindrus IL ad tubum cylindricum HO, est vt quadratum IP ad rectangulum MON. Sed quadratum IF aequale est rectangulo FPG, nempe ipsi MON(nam F Paequalis est rectae BR, siuè ME, siue MO, & reliqua PG reliquę ON) ergo cylindrus IL aequalis est tubo cylindrico HO. Hoc modo procedendo ostenduntur omnes cylindri in haemispherio aequales omnibus tubis in solido trianguli EHA.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
