Latin
Propositio VII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dato trilineo mixto, sub lineà parabolica, eiusque tangente, &alià rectà diametro parallela compraehenso; possibile est in dato trilineo figuram inscribere constantem ex parallelogrammis aequealtis, quae figura deficiat à trilineo mixto minori differentià quàm sit quaecumque data magnitudo. Esto linea paraholica a be, cuius tangens ea, &diametro aequidistans sit 2 d. Dico intrà trilineum mixtum ab ed. describi posse figuram constantem ex parallelogrammis ęquealtis, quae figura deficiat à trilineo mixto, minori defectus quàm sit spatium quodcunque datum K. Secetur enim debifariam in X; iterumque partes bi fariàm diuidantur in R &in p; semperque hoc fiat, donec veniatur ad sectionem NGZ aliquam puta de, eiusmodi, vt parallelogram. ad e, minus sit spatio K. (Quod autem hoc fieri posset, patet. Si enim compleatur parallelogrammum ad C, ex ipso per continuam bisectionem semper detrahitur dimidium; ergo tandem remanebit ac minus quolibet dato spatio.) Ducantur deinde ex punctis sectionum rectę ef, hę, &c. aequidistantes ipsi da; per pun cta autem i, b &c.