# Opera geometrica 47-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/47-2

Concipiamus, (ad euitandam linearum multitudinem, & cox fusionem) triangulum gec cum sua portio ne parabolę intercepta fbc, transferri, et es se idem quod positum est sub signis hil. tri lineumque Fbe è esse idem cum trilineo muli. Inscribatur ALEM iam in utroque trilineo abcd, & muli, (quod quidem repraesentat ipsum foce transtatum) figura constans ex parallelogrammis aequealtis; & sit idem numerus parallelogrammorum in utroque trilineo. Intelligatur etiam conus, cuius uertex C, siuel; & diameter basis sit, hinc quidem ad, inde uerò hi. Sintque in singulis coni segmentis cylindri ęquealti op, qv&c. Iam parallelogrammum by ad sd, est ut recta brad sp, hoc est ut quadratum re ad ep: hoc est ut quadratum rt ad quadratum pu: hoc est ut cylindrus qr ad cylindrum op. Eodem modo, erit parallelogrammum xr ad sd, ut cylindrus Vr ad ud. Ergo erunt duo simul parallelogramma bp, XT, ad Id; ut duo simul cylindri tp, yr, ad cylindrum ud. Procedendo itaque semper hoc modo, & denique componendo, erit to ta inscripta figura ex parallelogrammis constans in trilineo ab Cà, ad parallelogrammum sd, ut omnes simul cylindri, qui in cono ac d, ad cylindrum udAmplius; parallelogrammum sd ad ni compositam habet rationem, exratione rectę Ip ad nz, siue quadrati pe ad LI (sunt enim duae figurae, sed circa eandem parabolàm translatam) siue quadrati pu ad LK; Et exratione rectae dp ad iz. Est ergò parallelogrammum sd ad ni ut cylindrus ud ad Ki, Denique parallelogrammum ni ad totam figuram inscriptam intrà trilineum muli, est ut cylindrus Vi ad omnes cylindros inscriptos intrà conum ili, Propterea ex ęquo erit figura ex parallelogrammis constans in scripta in maiori trilineo ab co, ad figuram ex parallelogrammis inscriptam in minori trilineo muli, ut omnes cylindri in cono ac à ad omnes cylindros in cono Ili.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
