Latin
D OOLIEID
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 48
Unproofread scanNot analysed yet
Dico conos BCD, EFG aequales esse, Solidum enim conicum excauatum quod fit ex reuolutione trianguli CBA circa axem IC, aequale est cono cuidam, qui basim habeat aequalem curuae superficiei conicae BCD, altitudinem verò aequalem perpendiculari AL, nempe radio sphaerae: Talis ergò conus vnà cum cono BAD (cum habeant eandem altitudinem) aequales erunt cono EFG; Quandoquidem conus EFG basim habet vtrique simul basi aequalem, altitudinem verò alterutrae aequalem. Proptere à &conus BCD, qui duobus praedictis conis aequatur, aequalis erit cono EFG. Quod &c. Aliter. Ducatur IM aequidistans ipsi AL. &quoniam angulus CBI diuiditur bifariam à linea BA, erit vt CB ad BI, ita CA ad AI. Super ficies ergò coni BCD sine basi, ad cir culum suae basis est vt CBad BI, nempe vt CA ad AI, &componendo, &per conuersionem rationis, erit vniuersa superficies coni BID BCD cum basi, ad superficiem eiusdem coni sine basi, vt IC ad CA, hoc est vt IM ad AL. Propterea si reciprocè adhibeantur bases, &altitudines, erit conus cuius altitudo AL, basis verò aequalis vniuersę superficiei coni BCD cum basi, aequalis cono cuius altitudo sit IM, basis verò curua tantum superficies conica BCD, hoc est cono BCD (aequa les enim sunt, conus cuius altitudo IM, basis verò conica superficies BCD; &conus BCD. per 22. huius.)