# Opera geometrica 50

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/50

Corollarium. Pro Corollario potest ostendi conum aequilaterum ad inscriptam sphaeram, esse vt 9. ad 4. Posito enim latere AC. 6. erit rectangulum sub latere cum semibasi, & semibasi 27. quadratum verò BD 27. & quadratum DE I2. ergo conus ad sphaeram erit vt 27 ad 12. siue vt 9. ad 4. Scholium. Possent hic Theoremata non pauca proponi circa solidorum cir cumscriptionem, & inscriptionem: qualia sunt. Si circasphęram prisma concipiatur, quod singulis suis parallelogrammis sphaeram contingat; sitque eiusdem altitudinis, Erit prisma ad sphaeram, vt perimeter basis prismatis ad duas tertias periphaerię maximi circuli sphaerae. Si verò non eiusdem sit altitudinis; ratio prismatis ad sphęram componetur ex praedicta, & ex ratione altitudinum; altitudo autem sphęrae diameter est Si cylindro circumscribatur prisma, quod singulis suis parallelogrammis superficiem cylindri contingat; sintque eiusdem altitudinis. Erit prisma ad cylindrum, vt basis ad basim: nempe, vt per imeter basis prismatis, ad periphaeriam basis cylindri: idem verum est de cono, & pyramidibus circumscriptis. Si verò prisma, & cylinarus non eiusdem altitudinis fuerint; ratio componetur ex ratione perimetri ad periphęriam, & altitudinis ad altitudinem. Si intra cylindrum inscribatur prisma eiusdem altitudinis, habens basim poligonam, regularem, & parilateram; Erit cylin drus ad prisma, vt periphęria basis cyl indri ad perimetrum poligoni regularis in eodem circulo descripti, quod habeat latera mul titudine subdupla poligoni basis prismatis. Quae uera sunt etiam de cono, & pyramidibus inscriptis. Quando uerò basis prismatis imparilatera fuerit, siue regularis, siue irregularis: Erit cylindrus ad inscriptum prismae, ut periphęria basis cylindri ad omnes sinus arcuum à lateribus basis prismatis subtensorum. Dummodo nullus arcus semicirculo maior sit. Quando uerò arcus aliquis semicirculo maior sit; & quando figurarum altitudo non sit eadem, & aliae huiusmodi, om nia demonstrari possunt facili quidem negotio; sed institutum no strum est non omnem solidorum inscriptionem, & circumscriptionem prosequi; sed illam, tantum, quę circa sphęram est, uel intra ipsam; Propterea ad inceptum reuertamur.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
