Latin
Propositio VIII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Esto parabola ab C, cuius tangens Cd, paralDFHL lela diametro sit 20; Dico triangulum adc esse parabolae ipsius ab C, tri plum. Si enim non est triplum parabolae, per conuersionem rationis, non erit sesqui al terum trilinei ab Cd; &propterea (duplicato antecedente) totum paralleAGIM logrammum ae non erit triplum trilinei ab ed Trilineum ergo ab cà erit vel plus, vel minus quàm tertia pars parallelogrammi ae. Ponatur primùm eße plus quàm tertia pars, &sit exc essui ęquale spatium K. Inscribatur intrà trilineum ab ca, figura constans ex paral lelogrammis aequealtis, deficiensque ab ipso trilineo minori defectu quàm sit ipsum spatium T. Et inscripta iam sit eiusmodi figura. Erit ergò adhuc figura inscripta plus quàm tertia pars parallelogrammi ae. Concipiatur circa rectam ad, circulus, qui sit basis cuiusdam eoni verticem habentis in puncto C. &super eâdem basi intelligatur cylindrus ae eiusdem altitudinis cum ipso cono; sectusque sit tam eonus quàm cylindrus planis basi parallelis per singu las rectas fg, hi, Im &c. ductis. Concipiantur etiam intrà conum ac à cylindri aequealti po, oi &c Iam sic: Parallelogrammum af ad no, est vt recta da ad on: nempe vt quadratum àc ad quadratum Co; siue, vt quadraetum da ad quadratum Og, nempe, vt cylindrus af ad cylindrum vo, Et sic, semper. Suntque omnes primae magnitudines ęcuales parallelogrammo af, &ideo aequales inter se; omnes autem tertiae magnitudines aequales cylindro at, atque ideo inter se.