# Opera geometrica 51

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/51

Propositio IV CI circà circulum describatur poligonum habens latera numero paria, siue à quaternario, siue à binario mensurata, & reuoluatur figura circa diagonalem, erit factum sphaerale solidum aequale cono cuidam qui basim habeat aequalem superficiei solidi, altitudinem verò semidiametro sphaerae aequalem. Hoc autem quandò numerus la terum mensuratur à quaternario BRA demonstratum fuit ab Archimede Prop. 29. siue mauis 25.lib. p. de sph. & cylin. Quando verò laterum numerus etiam à binario tantum mensuratur, ostendemus sic, eritque demonstratio (exceptis quae de vltimo solido cylindrico dicen tur) eadem cum ea quam affert Ar chimedes, Esto poligonum ABCDEFG habens latera à binario tantum mensurata, vt in prima figura. Ergò semipoligonum AB CDEF habebit latera numero imparia, latusque vnum tanget circulum in puncto T, atque ideo cylindricam superficiem in conuersione describet. Intelligatur conus MNO, cuius basis sit circulus MO aequalis vniuersae superficiei solidi sphaeralis, altitudo verò PN, aequalis sit radio sphaerae. Dico sphaerale solidum aequale esse cono MNO.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
