Latin
Propositio IV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 52
Unproofread scanNot analysed yet
Rombus enim solidus factus in conuersione figurae à triangum lo ABQ, aequalis est cono cuidam cuius basis aequalis sit conicae superficiei descriptae à linea AB, altitudo verò sit radius QR. Solidum autem excauatum factum in conuersione à triangulo BCQ, aequatur cono cuidam cuiùs basis aequalis sit conicae superficiei descriptae à linea BC. altitudo verò aequalis radio sphę rae QS. &sic semper procedatur. Vitimum denique solidum cylindricum excauatum descriptum à triangulo CTQ, aequale est cono cuidam, cuius basis aequalis sit superficiei cylindricae à linea CT factae, altitudo verò aequalis sit semidiametro cylindri, QT; Et sic de solidis circa alterum hemisphaerium TEV descriptis. Ergo vniuersum sphaerale solidum, aequale erit omnibus praedictis conis simul sumptis: ijsdem autem omnibus praedictis conis aequalis est conus MNO (cùm basim habeat om nibus simul illorum basibus aequalem, nempe superficiei solidi sphęralis, altitudinem verò vnicuique illorum ęqualem, nempe radio sphęrę. )Propterea prędictum solidum sphaerale ęqua le erit cono MNO. Quod &c.