# Opera geometrica 52

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/52

Rombus enim solidus factus in conuersione figurae à triangum lo ABQ, aequalis est cono cuidam cuius basis aequalis sit conicae superficiei descriptae à linea AB, altitudo verò sit radius QR. Solidum autem excauatum factum in conuersione à triangulo BCQ, aequatur cono cuidam cuiùs basis aequalis sit conicae superficiei descriptae à linea BC. altitudo verò aequalis radio sphę rae QS. & sic semper procedatur. Vitimum denique solidum cylindricum excauatum descriptum à triangulo CTQ, aequale est cono cuidam, cuius basis aequalis sit superficiei cylindricae à linea CT factae, altitudo verò aequalis sit semidiametro cylindri, QT; Et sic de solidis circa alterum hemisphaerium TEV descriptis. Ergo vniuersum sphaerale solidum, aequale erit omnibus praedictis conis simul sumptis: ijsdem autem omnibus praedictis conis aequalis est conus MNO (cùm basim habeat om nibus simul illorum basibus aequalem, nempe superficiei solidi sphęralis, altitudinem verò vnicuique illorum ęqualem, nempe radio sphęrę. ) Propterea prędictum solidum sphaerale ęqua le erit cono MNO. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
