# Opera geometrica 54

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/54

Propositio VII. 1 intra circulum describatur poligonum habens latera nuSmero paria, & conuertatur figura circa diagonalem, erit sphaera ad inscriptum sibi sphaerale solidum, vt quadratum diametri sphaerae, ad quadratum cateti poligoni. Sit. n circ. cuius cent. A, & diamet. BC poligonum regulare, cuius diagonalis sit linea BC, & conuertatur figura circa BC. Di co sphaeram circumscriptam ad inclusum sphaerale solidum, esse vt quadratum AC, ad quadratum cateti poligoni AD. Ducatur enim DE ex D. perpendicularis ad BC, & EF perpendicularis ad AD, eruntque in continua proportione quatuor rectę AC, AD, AE, AF. Concipiatur etiam radio AD aliam sphaeram describi, quae singulas conicas superficies solidi sphaeralis continget; necnon cylindricam, si quam huiusmodi sphaerale so lidum habebit. Erit itaque sphaera maior ad sphaeram vltima minorem, vt CA ad AF; minor verò duodecimi.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
