# Opera geometrica 55

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/55

sphaera ad sphęrale solidum, quod sibi circumscribitur (per praecedentem) est vt DA ad AC, hoc est, vt AF ad AE; Proptereà ex aequo erit circum scripta sphaera maior, ad inscriptum solidum sphaerale, vt CA ad AE; nempe vt quadratum CA ad quadratum AD. Quod erat &c. Propositio VIII. I circa sphaerale solidum, natum ex reuolutione poligoni circà diagonalem reuoluti, sphaera circumscribatur, & altera inscribatur. Habebit circumscripta sphaera ad solidum, duplicatam rationem illius, quam habet solidum ad inscriptam sphaeram. Repetita figura Propositionis praecedentis; cum sit circumscripta sphęra ad solidum vt quadratum CA ad quadratum AD; solidum verò ad inscriptam sibi minorem sphaeram, vt CA ad A 6. huius. D; patet rationem circumscriptae sphaerae ad solidum sphaerale duplicatam esse illius quam solidum habet ad inscriptam sphaeram. Quod &c. Propositio IX. SI circa sphaerale solidum, natum ex reuolutione poligoni circà diagonalem reuoluti, sphęra circumscribatur, & altera inscribatur: Erit superficies solidi sphęralis media proportionalis inter superficies duarum sphaerarum. MananManente figura, & constructione praecedentium propositionum. Dico tres superficies, nempe maioris sphaerae, solidi sphaeralis, minorisque inscriptae sphaerae; esse inter se in continua proportione. Superficies enim circumscriptae sphę rae est ad superficiem inscriptae, vt qua dratum CA ad quadratum AD; superficies autem solidi ad superficiem eiusdem inscriptae sphaerae, est vt recta CA ad rectam AD: Ergò tres superficies pra edictae sunt in continua proportione; & quidem perimeter sphaeralis solidi medius proportionalis est inter superficies duarum sphaerarum. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
