# Opera geometrica 56-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DVADRATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/56-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/56-3

DVADRATVRA AARAIDOLMI per nouam indiuisibilium Geometriam pluribus modis absoluta. ACTENVS de dimensione parabolae more antiquorum dictum sit; Reliquum est vt eandem parabolae mensuram nouae quadam, sed mirabili ratione aggrediamur; ope scilicet Geometriae Indiui sibilium, & hoc diuersis modis: Suppositis ssecu enim praecipuis Theorematib. antiquorum tam Euclidis, quàm Archimedis, licet a E T m de rebus inter se diuersissimis sint, mirum est ex vnoquoque eorum quadraturam paraholae facili negotio elici posse; & vice versa: quasi ea sit commune quoddam vinculum veritatis. Posito enim quòd cylindrus inscripti sibi coni triplus sit, hinc sequitur parabolam inscripti sibi trianguli esse sesquitertiam: Si vero mauis pręmittere cylindrum inscriptae sibi sphaerae eße arae esse se squialterum, continuò parabolae quadratura infertur. Eadem concluditur supposita demonstratione, quae probat centrum grauitatis coni positum eße in axe, ita vt pars quae ad verticem est, relique sit tripla. Parabola non minus quadratur etiam supponendo spatium à linea spirali in prima reuolutio ne descripta, & à recta quae initium est reuolutionis, comprehensum, subtriplum esse primi circuli. Contrà verò; supposit à parabolae quadratura, prędicta omnia Theoremata facilè demonstra ri possunt. Quod autem hęc Indiui sibilium Geometria nouum penitus inuentum sit, equidem non ausim affirmare. Crediderim potius veteres Geometras hac metodò vsos in inuentióne Theorematum difficillimorum, quamquam in demonstrationibuns aliam viam magis probauerint, siue ad occultandum artis arcanum, siue ne vlla inuidis detractoribus proferretur occasio contradicendi. Quicquid est certum est hanc Geometriam mirum esse pro inuentione compendium, & innumera quasi imperscrutabilia Theoremata, breuibus, directis, affirmatiuisque demonstrationibus con firmare; quod per doctrinam antiquorum fieri minimè potest. Haec enim est in Mathematicis spinetis via verè Regia, quàm pri mus omnium aperuit, & ad publicum bonum complanauit mirabilium inuentorum machinator Caualerius.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
