# Opera geometrica 57-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/57-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/57-3

Erit ergò FG ad IBvt recta DA ad IB hoc est vt quadratum DC ad quadratum CI, siue vt quadratum DA ad IG, hoc est vt circulus DA ad circulum IG nempe vt circulus FG ad eundem IG. Et hoc semper; suntque omnes primae magnitudines aequales rectae DA. & ideo inter se; omnes etiam tertiae aequales circulo DA, & ob id inter se; ergo per Lemma 18, erunt omnes primae simul, nempe parallelogrammum AE, ad omnes secundas simul, nempe ad tri lineum ABCD, vt sunt omnes terriae simul, nempe cylindrus A E, ad omnes quartas simul hoc est ad conum ACD. Est igitur parallelogrammum AE triplum trilinei ABCD. Sumptoque dimidio, erit triangulum ACD sesquialterum trilinei ABCD; & per conuersionem rationis, erit triangulum ACD triplum ipsius parabolae. Propterea, ex demonstratione propositionis 9. erit parabola inscripti sibi trianguli sesquitertia. Quod erat &c. Alia quoque ratione parabolam quadrabimus, demonstraetis priùs, quà fieri poterit breuitate, indiuisibilium principijs. Declinabimus autem ab immenso Caualerianę Geometriae oc eano, minori audacia radentes terram. Qui volet, haec omnia videre poterit (in fonte dicam, an in pelago?) circa medium secundi libri Geometriae Indiuisibilium Caualerij. Lemma XX. Quadrata omnium partium cuiuscunque rectae lineae subtripla sunt totidem quadratorum totius. Esto quaelibet recta linea ab. Dico omnia simul quadrata omnium partium rectae ab esse subtripla totidem quadratorum eius dem rectae lineae ab.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
