# Opera geometrica 57

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/57

habens la tera numero paria, & conuertatur figura circa catetum IL, orieturque solidum contentum sub conicis, circularibus, & vna cylindrica superficie, quando numerus laterum à quaternario men suratur; quandò verò à binario tantum, tunc erit solidum sphaerale sub conicis, & circularibus tantum superficiebus compraehensum. Dico vtrumque sphaerale solidum aequale esse cono cuidam MNO, qui basim habeat aequalem vniuersae solidi sphaeralis superficiei, altitudinem verò PN aequalem radio sphaerae. Hoc ostendetur similiter vt propositione 4. factum est. Nam conus qui fit à triangulo IAQ in conuersione circa axem IL, aequatur cono qui basim habeat ęqualem circulo qui fit ex radio IA, altitudinem verò aequalem radio sphaerae QI, quia idem prorsus est. Solidum autem excauatum, quod fit à triangulo ABQ, aequale probatur cono cuidam, cuius basis aequalis sit conicae superficiei factae à linea AB, altitudo verò sit OR. radius sphaerae. VItimum denique cylindricum solidum excauatum, factum à triangulo BQS (quando poligoni latera à quaternario mensurantur, aliàs cylindricum solidum nullum est aequatur cono cuius basis ęqualis sit cylindricę superficiei factae à linea BS. altitudo verò sit QS; & sic de altero hemisphęrio. Proptereà vniuersum sphaerale solidum ęquale erit omnibus praedictis conis simul sumptis; & ideo aequale erit etiam cono MNO, qui omnibus illis simul sumptis aequiualet; (quandoquidem basim habet omnibus simul illorum basibus aequalem ex suppositione; altitudinem verò vnicuique illorum aequalem, nempe radium sphaerae.) Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
