# Opera geometrica 58-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/58-2

Fiat enim quadratum ac Ab, ductàque diametro a d. conuertatur figura circa axem ab dónec in eum locum redeat vnde cepit moueri Manifestum e si, quod à quadrato cylindrus c describetur, à triangulo verò abd conus d an, qui verticem habebit in 2. Ducatur iam quaelibet ef parallela ipsi ca; eritque af, sine Ig, (sunt enim aequales) vna ex in finitis parti bus totius ab. Iam; quadratum totius ab, ad quadratum partis af, est, ob aequalitatem, vt quadratum ef ad fę, nempe vt circulus diametro el factus, ad circulum diametro gi. Et sic erit semper. Suntque primae magnitudines singulae aequales quadrato ab, & tertiae semper aequales circulo di. Ergo omnes primę simul, hoc est tot quadrata lineae ab. quot ipsa habet partes, ad omnia quadrata partium, erunt vt omnes tertię simul, hoc est vt cylindrus cu ad omnes quartas simul, nempe ad conum dah. Sunt ergò tot qua drata alicuis lineę quot ipsa habet partes, ad omnia quadrata partium ipsius vt cylindrus Chad conum d ad, nempe tripla. Et couertendo constat propositum quod demonstrandum fuerat &c. Lemma XXI. Omnia rectangula, quae continentur sub aliqua recta linea cum singulis suis partibus, & reliquis partibus, sub sesquialtera sunt totidem quadratorum eiusdem rectae lineae. Aßumpta praecedentis Lemmatis figura, acc eptum sit in recta ab quodlibet punctum F. Rectangulum sub Das tanquàm vna recta linea, & sub fo. contentum, erit vnum ex omnibus praedictis rectangulis (vnum enim latus componitur ex tota ab, cum parte af; alterum verò est To, nimirum reliqua pars. Rectangulum autem praedictum, sub b as tamquam vnà recta, & sub Io contentum, idem est, ob aequalitatem laterum, ac rectangulum eil. Et hoc semper verum erit hoc modo, vbicunque sit punctum f. Sed omnia rectangula sub rectis interceptis in trapezio cand (qualium vna est ei) & sub reliquis, qualium vna est M; vna cum omnibus quadratis intermediarum sectionum (qualium vna est Fi) aequantur (propter Vsecundi elementorum) omnibus quadratis dimidiarum, qualium vna est f. Omnia ve ro quadrata intermediarum fectionum (qualiam vna est si) ad omnia quadrata dimidiarum (qualium vna est s,) sunt vt vnum ad 3. Siergo demantur omnia quadrata intermediarum, remanebunt omnia rectangula, quorum vnum est ei, siue omnia rectangula contenta sub ab cum singulis suis partibus, & reliquis partibus, subsesquialtera omnium quadratorum, quae fiunt a dimidijs, siue totidem quadratorum totius ab. Quod fueraet ostendendum &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
