Latin
DE DIMENSIONE
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergò licuit admirabili, ac propè diuino Auctori, circa aliorum inuenta laborare; quis negabit ignoscendum ingeniolo meo mutuata theoremata contemplanti? Sed esto quòd conclusio antiqua sit; argumenta certè, quibus illa confirmabitur, vt plurimum noua erunt, &inaudita: Immò cum ad alteram partem libelli accedemus, in quà de solido acuto hyperbolico dicendum est, non solum ipsum Theorema inexcogitatum, &vt ita dicam paradoxicum erit, sed etiam demonstrandi ratio inusitata, &penitus noua. Verùm (inquis) reliqui Scriptores, qui huiusmodi quadraturam accres si sunt, vel singulas, vel ad summum binas prodiderunt; neque tamen mediocrem laudem consequuti sunt. Fateor; sed nec eoo libellum hunc ex professo institui, composuique: immò quod &alijs, mihi quoque accidit; singulas hasce quadraturas diuersis temporibus inueni, quas in vnum collectas nunc demum volentibus simul exhibeo Tu tamen exclamas; heu nimis est: quotus enim quisque reperietur tam famelicus Geometra, qui legat penè vicies repetitam propositionem, cum numero lemmatum ferè duplo? Huic sanè obiectioni libet contradicere.