# Opera geometrica 6-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DE DIMENSIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/6-2

Si ergò licuit admirabili, ac propè diuino Auctori, circa aliorum inuenta laborare; quis negabit ignoscendum ingeniolo meo mutuata theoremata contemplanti? Sed esto quòd conclusio antiqua sit; argumenta certè, quibus illa confirmabitur, vt plurimum noua erunt, & inaudita: Immò cum ad alteram partem libelli accedemus, in quà de solido acuto hyperbolico dicendum est, non solum ipsum Theorema inexcogitatum, & vt ita dicam paradoxicum erit, sed etiam demonstrandi ratio inusitata, & penitus noua. Verùm (inquis) reliqui Scriptores, qui huiusmodi quadraturam accres si sunt, vel singulas, vel ad summum binas prodiderunt; neque tamen mediocrem laudem consequuti sunt. Fateor; sed nec eoo libellum hunc ex professo institui, composuique: immò quod & alijs, mihi quoque accidit; singulas hasce quadraturas diuersis temporibus inueni, quas in vnum collectas nunc demum volentibus simul exhibeo Tu tamen exclamas; heu nimis est: quotus enim quisque reperietur tam famelicus Geometra, qui legat penè vicies repetitam propositionem, cum numero lemmatum ferè duplo? Huic sanè obiectioni libet contradicere.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
