# Opera geometrica 61-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/61-2

Propositio XV. SI circà circulum describatur poligonum habens latera numero imparia, & conuertatur figura circa catetum poligoni, erit factum sphaerale solidum aequale cono cuidam, cuius basis aequalis sit vniuersae superficiei solidi, altitudo verò radio sphaerae sit aequalis. Esto circuli centrum A, polig. verò perimeter BCDEFGH. Et sint latera eius numero imparia; conuertaturque figura circa catetum BI, vt oriatur solidum sphaerale contentum sub conicis superficiebus vnicoque circulo circa diametrum EF descripto Ponatur iam conus LMN, qui basim habeat aequalem vniuersae superficiei sphaeralis solidi, altitudinem verò OM aequalem radio sphaerae AI. Dico solidum sphaerale aequale esse cono LMN. Agatur per centrum sphaerę planum?Q ad axem erectum, quod transuersè, secabit aliquod latus poligoni, puta C. Erit iam rombus solidus, factus à conuersione triang.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
