# Opera geometrica 61

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/61

Intelligatur alia sphaera intra solidum inscripta. Erit ergo exterior sphaera ad interiorem, vt EH ad HI, siue vt dupla EH Vltima duodeciad duplam HI; interior verò sphaera ad solidum sphaerale est, mi. vt duo quadrata ex HD, ad duo quadrata HD, HE, hoc est vt duo quadrata ex HI, ad duo quadrata ex HI, HF, hoc est (vt per pręs. infrà ostendemus) vt dupla HI ad HI, HD; Propterea erit ex aequo sphaera exterior ad inscriptum sibi sphaerale solidum, vt du pla HE, hoc est integra diameter sphaerae, ad HI, & HD simul; quae quidem sunt secunda, & quarta in ratione semidiam. sphęrae ad semicatetum poligoni. Quod &c. Quod autem assumptum est ostendemus. Dico vt duo quadrata ex HI ad duo quadrata simul HI, HF. ita esse duplam HI ad HI, HD. Nam ob angulum rectum HFD, erit vt quadratum FH ad quadratum HI, ita recta DH ad HI, & componendo, sumptisque consequentium duplis, erit vt quadrata FH, HI, ad duo qua drata ex HI, ita duae rectae DH, HI, ad duplam HI. Conuertendo ergò, erunt duo quadrata ex HI, ad duo quadrata HI, HF. vt dupla HI, ad HI, HD simul. Quod erat &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
