Latin
Propositio XIV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 64-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod erat propositum demonstrare. &c. Alijs etiam principijs parabolae quadraturam aggrediamur, praemissa sequenti progressionum Geometricarum speculatione. Lemma XXIV. Si duae rectae lineae inuicem concurrant, &inter ipsas descriptum sit quoddam flexilineum constans ex lineis alternatìm parallelis; erunt omnes lineae, quae inter se parallelae sunt, in continua proportione. Concurrant inuicem duae rectae lineę, ab, cb in puncto b; &inter ipsas descriptum sit flexi lineum caedefg. &c. itaut ca, AEG de, fg, &c. sint inter se parallelę; item ad, es, &reliquae uicisim sumptae inter se parallelae sint. Dieo ac, e d, gf, esse in continua proportione. Est enim, ob parallelas, ut ac ad ed, ita ab ad be, siue db ad bf, hoc est ed ad gF. Constat ergò quod propositum fuerat. Lemma XXV. Positis duabus rectis lineis inuicem concurrentibus, vt suprà; si inter ipsas fuerint duae parallelae AC, DE, &iunctà CD, continuatum intelligatur flexilineum ACDE in infinitum vsque ad punctum concursus B. Dico in huiusmodi flexilineo esse omnes, &singulos ad vnguem terminos qui sunt in progressione proportionis AC ad DE, in infinitum continuatae.